To_English.gif (15250 bytes)



CAP. V

De speculatione divinae unitatis per eius nomen primarium, quod est esse



1. Quoniam autem contingit contemplari Deum non solum extra nos et intra nos, verum etiam supra nos: extra per vestigium, intra per imaginem et supra per lumen, quod est signatum supra mentem nostram,1 quod est lumen Veritatis aeternae, cum "ipsa mens nostra immediate ab ipsa Veritate formetur";2 qui exercitati sunt in primo modo intraverunt iam in atrium ante tabernaculum; qui vero in secundo, intraverunt in sancta; qui autem in tertio, intrant cum surnmo Pontifice in sancta sanctorum; ubi supra arcam sunt Cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium,3 per quae intelligimus duos modos seu gradus contemplandi Dei invisibilia et aeterna, quorum unus versatur circa essentialia Dei, alius vero circa propria personarum.

2. Primus modus primo et principaliter defigit aspecturn in ipsum esse, dicens, quod qui est4 est primum nomen Dei. Secundum modus defigit aspectum in ipsum bonum, dicens, hoc esse primum nomen Dei. Primum spectat potissime ad vetus testamentum, quod maxime praedicat divinae essentiae unitatem; unde dictum est Moysi: Ego sum qui sum,5 secundum ad novum, quod determinat personarum pluralitatem, baptizando in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.6 Ideo magister noster Christus, volens adolescentem qui servaverat Legem, ad evangelicam levare perfectionem, nomen bonitatis Deo principaliter et praecise attribuit. Nemo, inquit, bonus nisi solus Deus.7 Damascenus igitur sequens Moysen dicit, quod qui est est primum nomen Dei; Dionysius sequens Christum dicit, quod bonum est primum nomen Dei.8

3. Volens igitur contemplari Dei invisibilia quoad essentiae unitatem primo defigat aspectum in ipsum esse et videat, ipsum esse adeo in se certissimum, quod non potest cogitari non esse, quia ipsum esse purissimum non occurrit nisi in plena fuga non-esse, sicut et nihil in plena fuga esse. Sicut igitur omnino nihil nihil habet de esse nec de eius conditionibus, sic econtra ipsum esse nihil habet de non-esse, nec actu nec potentia, nec secundum veritatem rei nec secundum aestimationem nostram. Cum autem non-esse privatio sit essendi, non cadit in intellectum nisi per esse; esse autem non cadit per aliud, quia omne, quod intelligitur, aut intelligitur ut non ens, aut ut ens in potentia, aut ut ens in actu. Si igitur non ens non potest intelligi nisi per ens, et ens in potentia, non nisi per ens in actu, et esse nominat ipsum purum actum entis: esse igitur est quod primo cadit in intellectu, et illud esse est quod est purus actus. Sed hoc non est esse particulare, quod est esse arctatum, quia permixtum est cum potentia; nec esse analogum. quia minime habet de actu, eo quod minime est. Restat igitur, quod illud esse est esse divinum.

4. Mira igitur est caecitas intellectus, qui non considerat illud quod prius videt et sine quo nihil potest cognoscere. Sed sicut oculus intentus in varias colorum differentias lucem, per quam videt cetera, non videt, et si videt, non advertit; sic oculus mentis nostrae. intentus in entia particularia et universalia, ipsum esse extra omne genus, licet primo occurrat menti, et per ipsum alia, tamen non advertit. Unde verissime apparet, quod "sicut oculus vespertilionis se habet ad lucem, ita se habet oculus mentis nostrae ad manifestissima naturae";9 quia assuefactus ad tenebras entium et phantasmata sensibilium, cum ipsam lucem summi esse intuetur, videtur sibi nihil videre; non intelligens, quod ipsa caligo summa est mentis nostrae illuminatio,10 sicut, quando videt oculus puram lucem, videtur sibi nihil videre.

5. Vide igitur ipsum purissimum esse, si potes, et occurrit tibi, quod ipsum non potest cogitari ut ab alio acceptum, ac per hoc necessario cogitatur ut omnimode primum, quod nec de nihilo nec de aliquo potest esse. Quid enim est per se, si ipsum esse non est per se nec a se? - Occurrit etiam tibi ut carens omnino non-esse ac per hoc ut nunquam incipiens, nunquam desinens, sed aeternum. - Occurrit etiam tibi ut nullo modo in se habens, nisi quod est ipsum esse, ac per hoc ut cum nullo compositum, sed simplicissimum. - Occurrit tibi ut nihil habens possibilitatis, quia omne possibile aliquo modo habet aliquid de non-esse, ac per hoc ut summe actualissimum. - Occurrit ut nihil habens defectibilitatis, ac per hoc ut perfectissimum. - Occurit postremo ut nihil habens dlversificationis, ac per hoc ut summe unum.
Esse igitur, quod est esse purum et esse simpliciter et esse absolutum, est esse primarium, aeternum, simplicissimum, actualissimum, perfectissimum et summe unum.


6. Et sunt haec ita certa, quod non potest ab intelligente ipsum esse cogitari horum oppositum, et unum horum necessario infert aliud. Nam quia simpliciter est esse, ideo simpliciter primum; quia simpliciter primum, ideo non est ab alio factum, nec a se ipso potuit, ergo aeternum. Item, quia primum et aeternum, ideo non ex aliis, ergo simplicissimum. Item, quia primum, aeternum et simplicissimum, ideo nihil est in eo possibilitatis cum actu permixtum, et ideo actualissimum. Item, quia primum, aeternum, simplicissimum, actualissimum, ideo perfectissimum; tali omnino nihil deficit, neque aliqua potest fieri additio. Quia primum, aeternum, simplicissimum, actualissimum, perfectissimum, ideo summe unum. Quod enim per omnimodam superabundantiam dicitur dicitur respectu omnium. "Quod etiam simpliciter per superabundantiam dicitur, impossibile est, ut conveniat nisi uni soli."11 Unde, si Deus nominat esse primarium, aeternum simplicissimum, actualissimum, perfectissimum. impossibile est, ipsum cogitari non esse, nec esse nisi unum solum. Audi igitur, Israel, Deus tuus Deus unus est.12 - Si hoc vides in pura mentis simplicitate, aliqualiter perfunderis aeternae lucis illustratione.

7. Sed habes unde subleveris in admirationem. Nam ipsum esse est primum et novissimum, est aeternum et praesentissimum, est simplicissimum et maximum, est actualissimum et immutabilissimum, est perfectissimum et immensum, est summe unum et tamen omnimodum. - Si haec pura mente miraris, maiore luce perfunderis, dum ulterius vides, quia ideo est novissimum, quia primum. Quia enim est primum, omnia operatur propter se ipsum; et ideo necesse est, quod sit finis ultimus, initium et consummatio alpha et omega.13 - Ideo est praesentissimum, quia aeternum. Quia enim aeternum, non fluit ab alio nec deficit a se ipso nec decurrit ab uno in aliud, ergo nec habet praeteritum nec futurum, sed esse praesens tantum. - Ideo maximum, quia simplicissimum. Quia enim simplicissimum in essentia, ideo maximum in virtute, quia virtus, quanto plus est unita, tanto plus est infinita. - Ideo immutabilissimum, quia actualissimum. Quia enim actualissimum est. ideo est actus purus; et quod tale est nihil novi acquirit, nihil habitum perdit, ac per hoc non potest mutari. - Ideo immensum quia perfectissimum. Quia enim perfectissimum, nihil potest cogitari ultra ipsum melius, nobilius nec dignius, ac per hoc nihil maius; et omne tale est immensum. - Ideo omnimodum, quia summe unum. Quod enim summe unum est. est omnis multitudinis universale principium; ac per hoc ipsum est universalis omnium cause efficiens, exemplans et terminans, sicut "causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi." Est igitur omnimodum non sicut omnium essentia, sed sicut cunctarum essentiarum superexcellentissima et universalissima et sufficientissima causa; cuius virtus, quia summe unita in essentia, ideo summe infinitissima et multiplicissima in efficacia.

8. Rursus revertentes dicamus: quia igitur esse purissimum et absolutum, quod est simpliciter esse, est primarium et novissimum, ideo est omnium origo et finis consummans.- Quia aeternum et praesentissimum, ideo omnes durationes ambit et intrat, quasi simul existens earum centrum et circumferntia. - Quia simplicissimum et maximum, ideo totum intra omnia et totum extra, ac per hoc "est sphaera intelligibilis, cuius centrum est ubique et circumferentia nusquam."14 - Quia actualissimum et immutabilissimum, ideo "stabile manens moveri dat universa."15 -Quia perfectissimum et immensum, ideo est intra omnia, non inclusum, extra omnia, non exclusum, supra omnia, non elatum, infra omnia, non prostratum. - Quia vero est summe unum et omnimodum, ideo est omnia in omnibus,16 quamvis omnia sint multa, et ipsum non sit nisi unum; et hoc, quia per simplicissimam unitatem, serenissimam veritatem et sincerissimam bonitatem est in eo omnis virtuositas, omnis exemplaritas et omnis communicabilitas; ac per hoc, ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia,17 et hoc, quia omnipotens, omnisciens et omnimode bonum, quod perfecte videre est esse beatum, sicut dictum est Moysi: Ego ostendam tibi omne bonum.18


1 Ps. 4., 7. 2 August., 83 Qq., q. 51, 2, 4. 3 Exod. 25-28. 4 Ibid. 3, 14. 5 Ibid. 6 Matth. 28, 19. 7 Luc. 18, 19. 8 Damasc., Libr. 1 de Fide orthod., 9; Dionys., de Div. Nov., 3, 1; 4, 1. 9 Aristot., II Metaph. text. 1 (1 brevior, c. 1). 10 Ps. 138, 11. 11 Aristot., V Topic. c. 3 (c. 5). 12 Deut. 6, 4. 13 Apoc. 1, 8; Prov. 16, 4. 14 Alan. ab Insulis, Theolog. Regul., 7. 15 Boeth, III de Consolat., metr. 9. 16 1 Cor. 15, 28. 17 Rom. 11, 36. 18 Exod. 33, 19.

 

Backward.gif (507 bytes)     Top.gif (484 bytes)      Forward.gif (471 bytes)