INCIPIT SPECULATIO PAUPERIS IN DESERTO
CAP. I
De gradibus ascensionis in Deum et de speculatione ipsius per vestigia eius in universo
1. Beatus
vir,
cuius est auxilium abs te! ascensiones in corde suo disposuit in valle
lacrymarum, in
loco, quem posuit.[1]
Cum beatitudo nihil aliud
sit, quam summi boni fruitio; et summum
bonum sit supra nos: nullus potest effici beatus, nisi supra semetipsum
ascendat, non
ascensu corporali, sed cordiali. Sed supra nos levari non possumus nisi per virtutem
superiorem nos elevantem. Quantumcumque enim gradus interiores disponantur, nihil fit,
nisi divinum auxilium comitetur. Divinum autem auxilium comitatur eos qui petunt ex corde
humiliter et devote; et hoc est ad ipsum suspirare in hac lacrymarum valle, quod fit per
ferventem orationem. Oratio igitur est mater et origo sursum-actionis.
Ideo Dionysius in
libro de Mystica Theologia,[2]
volens nos instruere
ad excessus mentales, primo praemittit
orationem. Oremus igitur et dicamus ad Dominum Deum nostrum: Deduc me, Domine, in via
tua,
et ingrediar in veritate tua; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.[3]
2. In hac
oratione orando illuminatur ad cognoscendum divinae ascensionis gradus. Cum enim secundum
statum conditionis nostrae ipsa rerum universitas sit scala ad ascendendum in Deum; et in
rebus quaedam sint vestigium, quaedam imago, quaedam corporalia, quaedam
spiritualia,
quaedam temporalia, quaedam aeviterna, ac per hoc quaedam extra nos, quaedam
intra
nos; ad
hoc quod perveniamus ad primum principium considerandum, quod est spiritualissimum et
aeternum et supra nos, oportet nos transire per vestigium, quod est
corporale et temporale
et extra nos, et hoc est deduci in via Dei; oportet, nos intrare ad mentem nostram quae
est imago Dei aeviterna, spiritualis et intra nos, et hoc est ingredi in veritate
Dei;
oportet, nos transcendere ad aeternum, spiritualissimum et supra nos, aspiciendo ad primum
principium, et hoc est laetari in Dei notitia et reverentia Maiestatis.
3. Haec est
igitur via trium dierum in solitudine,[4]
haec est triplex illuminatio
unius diei, et prima
est sicut vespera, secunda sicut mane, tertia sicut meridies; haec respicit triplicem
rerum existentiam, scilicet in materia, in intelligentia et in arte aeterna, secundum quam
dictum est: fiat, fecit, et factum est,[5]
haec etiam respicit triplicem substantiam in
Christo, qui est scala nostra, scilicet corporalem, spiritualem et divinam.
4. Secundum
hunc triplicem progressum mens nostra tres habet aspectus principales. Unus est ad
corporalia exteriora, secundum quem vocatur animalitas seu sensualitas; alius intra se et
in se, secundum quem dicitur spiritus; tertius supra se, secundum quem dicitur
mens. - Ex
quibus omnibus disponere se debet ad conscendendum in Deum, ut ipsum diligat ex tota
mente, ex toto corde et ex tota anima,[6]
in quo consistit perfecta Legis
observatio et simul cum hoc sapientia christiana.
5. Quoniam
autem quilibet praedictorum modorum geminatur, secundum quod contingit considerare Deum ut
alpha et omega,[7]
seu in quantum contingit
videre Deum in unoquoque praedictorum modorum ut
per speculum et ut in speculo, seu quia una istarum considerationum, habet commisceri
alteri sibi coniunctae et habet considerari in sua puritate: hinc est, quod necesse est,
hos tres gradus principales ascendere ad senarium, et, sicut Deus sex diebus perfecit
universum mundum et in septimo requievit, sic minor mundus sex gradibus illuminationum
sibi succedentium ad quetem contemplationis ordinatissime perducatur. -
In cuius rei
figura sex gradibus ascendebatur ad thronum Salomonis,[8]
Seraphim, quae vidit
Isaias, senas
alas habebant;[9]
post sex dies vocavit Dominus Moysen de medio caliginis,[10]
et Christus
post sex dies, ut dicitur in Mattheo, duxit discipulos in montem et
transfiguratus est ante
eos.[11]
6. Iuxta
igutur sex gradus ascensionis in Deum sex sunt gradus potentiarum animae per quos
ascendimus ab imis ad summa, ab exterioribus ad intima, a temporalibus conscendimus ad
aeterna, scilicet sensus, imaginatio, ratio, intellectus, intelligentia et
apex mentis seu
synderesis scintilla. Hos gradus in nobis habemus plantatos per naturam, deformatos per
culpam, reformatos per gratiam; purgandos per iustitiam, exercendos per scientiam,
perficiendos per sapientiam.
7. Secundum
enim primam naturae institutionem creatus fuit homo habilis ad contemplationis quietem, et
ideo posuit eum Deus in paradiso deliciarum.[12]
Sed avertens se a vero lumine ad commutabile
bonum, incurvatus est ipse per culpam propriam, et totum genus suum pr originale peccatum,
quod dupliciter infecit humanam naturam, scilicet ignorantia mentem et concupiscentia
carnem; ita quod excaecatus homo et incurvatus in tenebris sedet et caeli lumen non videt nisi succurrat gratia cum
iustitia contra concupiscentiam, et scientia cum sapientia contra ignorantiam.
Quod totum
fit per Iesum Christum, qui factus est nobis a Deo sapientia et iustitia et sanctificatio
et redemptio. Qui cum sit Dei virtus et Dei sapientia,[13]
sit Verbum incarnatum
plenum
gratiae et veritatis, gratiam et veritatem fecit,[14]
gratiam scilicet caritatis infudit,
quae, cum sit de corde puro et conscientia bona et fide non ficta,[15]
totam animan rectificat
secundum triplicem ipisius aspectum supradictum; scientiam veritatis edocuit secundum
triplicem modum theologiae, scilicet symbolicae, propriae et mysticae, ut per
symbolicam
recte utamur sensibilibus, per propriam recte utamur intelligibilibus, per
mysticam
rapiamur ad supermentales excessus.
8. Qui igitur
vult in Deum ascendere necesse est, ut, vitata culpa deformante naturam, naturales
potentias supradictas exerceat ad gratiam reformantem, et hoc per orationem; ad
iustitiam
purificantem, et hoc in conversatione; ad scientiam illuminantem, et hoc in
meditatione;
ad sapientiam perficientem et hoc in contemplatione. Sicut igitur ad
sapientiam nemo venit
nisi per gratiam, iustitiam et scientiam, sic ad contemplationem non venitur nisi per
meditationem perspicuam, conversationem santam et orationem devotam. Sicut igitur gratia
fundamentum est rectitudinis voluntatis et illustrationis perspicuae rationis; sic primo
orandum est nobis, deinde sancte vivendum, tertio veritatis spectaculis intendendum et
intendendo gradatim ascendendum, quousque veniatur ad montem excelsum, ubi
videatur Deus
deorum in Sion.[16]
9. Quoniam
igitur prius est ascendere quam descendere in scala Iacob, primum gradum ascensionis
collocemus in imo, ponendo totum istum mundum sensibilem nobis tanquam speculum, per quod
transeamus ad Deum, opificem summum, ut simus veri Hebraei transeuntes de Aegypto ad
terram Patribus repromissam,[17]
simus etiam Christiani
cum Christo transeuntes ex hoc mundo ad Patrem,[18]
simus et sapientiae amatores,
quae vocat et dicit: Transite ad me omnes, qui
concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini. A magnitudine namque speciei
et
creaturae cognoscibiliter poterit Creator horum videri.[19]
10. Relucet
autem Creatoris summa potentia et sapientia et benevolentia in rebus creatis secundum quod
hoc tripliciter nuntiat sensus carnis sensui interiori. Sensus enim carnis aut deservit
intellectui rationabiliter investiganti, aut fideliter credenti, aut
intellectualiter
contemplanti. Contemplans considerat rerum existentiam actualem, credens rerum decursum
habitualem, ratiocinans rerum praecellentiam potentialem.
11. Primo
modo aspectus contemplantis, res in seipsis considerans, videt in eis pondus, numerum et
mensuram; pondus quoad situm, ubi inclinantur, numerum, quo distinguuntur, et
mensuram,
quam limitantur. Ac per hoc videt in eis modum, speciem et ordinem, nec non
substantiam,
virtutem et operationem. Ex quibus consurgere potest sicut ex vestigio ad intelligendun
potentiam, sapientiam et bonitatem Creatoris immensam.
12. Secundo
modo aspectus fidelis, considerans hunc mumdum attendit originem, decursum et
terminum. Nam fide credimus, aptata esse saecula Verbo
vitae;[20]
fide credimus, trium legum tempora,
scilicet naturae, Scripturae et gratiae sibi succedere et ordinatissime decurrisse; fide
credimus, mundum per finale iudicium terminandum esse; in primo potentiam, in secundo
providentiam, in tertio iustitiam summi principii advertentes.
13. Tertio
modo aspectus ratiocinabiliter investigantis videt, quaedam tantum esse, quaedam autem
esse et vivere, quaedam vero esse, vivere
et discernere, et prima quidem esse minora,
secunda media, tertia meliora. - Videt iterum, quaedam esse tantum corporalia, quaedam
partim corporalia, partim spiritualia, ex quo advertit, aliqua esse mere spiritualia
tanquam utriusque meliora et digniora. - Videt nihilominus, quaedam esse mutabilia et
corruptibilia, ut terrestria, quaedam mutabilia et incorruptibilia, ut caelestia; ex quo
advertit, quaedam esse immutabilia et incorruptibilia, ut supercaelestia.
Ex his ergo visibilibus consurgit ad considerandum Dei potentiam, sapientiam et bonitatem
ut entem, viventem et intelligentem, mere spiritualem et incorruptibilem et
intransmutabilem.
14. Haec
autem consideratio dilatatur secundum septiformem conditionem creaturarum, quae est
divinae potentiae, sapientiae et bonitatis testimonium septiforme, si consideretur
cunctarum rerum origo, magnitudo, multitudo, pulchritudo, plenitudo, operatio et
ordo. - Origo namque rerum secundum creationem,
distinctionem et ornatum quantum ad opera sex
dierum divinam praedicat potentiam cuncta de nihilo producentem, sapientiam cuncta lucide
distinguentem et bonitatem cuncta largiter adornantem. - Magnitudo autem rerum secundum
molem longitudinis, latitudinis et profunditatis; secundum excellentiam virtutis longe,
late et profunde se extendentis, sicut patet in diffusione lucis; secundum efficaciam
operationis intimae, continuae et diffusae, sicut patet in operatione ignis, manifeste
indicat immensitatem potentiae, sapientiae et bonitatis trini Dei, qui in cunctis rebus
per potentiam, praesentiam et essentiam incircumscriptus existit.
- Multitudo vero rerum
secundum diversitatem generalem, specialem et individualem in substantia, in forma seu
figura et efficacia ultra omnem humanam aestimationem, manifeste trium
praedictarum
conditionum in Deo immensitatem insinuat et ostendit. - Pulchritudo autem rerum secundum
varietatem luminurn, figurarum et colorum in corporibus simplicibus, mixtis et etiam
complexionatis, sicut in corporibus caelestibus et mineralibus, sicut lapidibus et
metallic, plantis et animalibus, tria praedicta evidenter proclamat. -
Plenitudo autem
rerum secundum quod materia est plena formis secundum rationes seminales;
forma est plena
virtute secundum activam potentiam; virtus est plena effectibus secundum efficientiam, id
ipsum manifeste declarat. - Operatio multiplex, secundum quod est naturalis, secundum quod
est artificialis, secundum quod est moralis, sua multiplicissima varietate ostendit
immensitatem illius virtutis, artis et bonitatis, quae quidem est omnibus "causa
essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi.[21]
- Ordo autem secundurn rationem
durationis, situationis et influentiae, scilicet per prius et
posterius, superius et
inferius, nobilius et ignobilius, in libro creaturae insinuat manifeste primi principii
primitatem, sublimitatem et dignitatem quantum ad infinitatem
potentiae: ordo vero
divinarum legum, praeceptorum et iudiciorum in libro Scripturae
immensitatem sapientiae;
ordo autem divinorum Sacramentorum, beneficiorum et retributionum in corpore Ecclesiae
immensitatem bonitatis, ita quod ipse ordo nos in primum et summum, potentissimum,
sapientissimum et optimum evidentissime manuducit.
15. Qui
igitur tantis rerum creaturarum splendoribus non illustratur caecus est; qui tantis
clamoribus non evigilat surdus est; qui ex omnibus his effectibus Deum non laudat mutus
est; qui ex tantis indiciis primum principium non advertit stultus est. -
Aperi igitur
oculos, aures spirituales admove, labia tua solve et cor tuum appone,[22]
ut in omnibus
creaturis Deum tuum videas, audias, laudes, diligas et colas, magnifices et honores, ne
forte totus contra te orbis terrarum consurgat. Nam ob hoc pugnabit orbis terrarum contra
insensatos,[23]
et econtra sensatis erit
materia gloriae, qui secundum Prophetam possum
dicere: Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.
Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti, impleta est terra
possessione tua.[24]
[1]Ps. 83, 6 seq.
[2]Dionysius, De Mystica Theologia, I, 1.
[3]Ps. 85, 11.
[4]Exod. 3, 18.
[5]Gen. 1, 3.
[6]Marc. 12, 30. Cf. Matth. 22, 37; Luc. 10, 27.
[7]Apoc. 1, 8.
[8]III Reg. 10, 19.
[9]Isai. 6, 2.
[10]Exod. 24, 16.
[11]Matth. 17, 1 seqq.
[12]Gen. 2, 15.
[13]I Cor. 1,30; ibid. 24.
[14]Ioan. 1, 14; ibid. 17.
[15]I Tim. 1,5.
[16]Ps. 83, 8.
[17]Gen. 28, 12; Exod. 13, 3 seq.
[18]Ioan. 13, 1.
[19]Sap. 11, 21.
[20]Hebr. 11, 3.
[21]August., VIII de Civ. Dei, 4.
[22]Prov. 22, 17.
[23]Sap. 5, 21.
[24]Ps. 91, 5; Ps. 103, 24.