CAP. V
De speculatione divinae unitatis per eius nomen primarium, quod est esse
1. Quoniam
autem contingit contemplari Deum non solum extra nos et intra nos, verum etiam
supra nos:
extra per vestigium, intra per imaginem et supra per lumen, quod est signatum supra mentem
nostram,[1]
quod est lumen Veritatis aeternae,
cum "ipsa mens nostra immediate ab ipsa
Veritate formetur";[2]
qui exercitati sunt
in primo modo intraverunt iam in
atrium ante
tabernaculum; qui vero in secundo, intraverunt in sancta; qui autem in tertio, intrant cum
summo Pontifice in sancta sanctorum; ubi supra arcam sunt Cherubim gloriae obumbrantia
propitiatorium,[3]
per quae intelligimus
duos modos seu gradus contemplandi Dei invisibilia
et aeterna, quorum unus versatur circa essentialia Dei, alius vero circa propria
personarum.
2. Primus
modus primo et principaliter defigit aspecturn in ipsum esse, dicens, quod
qui est[4]
est
primum nomen Dei. Secundum modus defigit aspectum in ipsum bonum, dicens, hoc esse primum
nomen Dei. Primum spectat potissime ad vetus testamentum, quod maxime praedicat divinae
essentiae unitatem; unde dictum est Moysi: Ego sum qui sum,[5]
secundum ad
novum, quod
determinat personarum pluralitatem, baptizando in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti.[6]
Ideo magister noster Christus,
volens adolescentem qui servaverat Legem, ad
evangelicam levare perfectionem, nomen bonitatis Deo principaliter et praecise attribuit.
Nemo, inquit, bonus nisi solus Deus.[7]
Damascenus igitur
sequens Moysen dicit, quod qui est
est primum nomen Dei; Dionysius sequens Christum dicit, quod bonum est primum nomen
Dei.[8]
3. Volens
igitur contemplari Dei invisibilia quoad essentiae unitatem primo defigat aspectum in
ipsum esse et videat, ipsum esse adeo in se certissimum, quod non potest cogitari non
esse, quia ipsum esse purissimum non occurrit nisi in plena fuga non-esse, sicut et
nihil
in plena fuga esse. Sicut igitur omnino nihil nihil habet de
esse nec de eius
conditionibus, sic econtra ipsum esse nihil habet de non-esse, nec actu nec potentia, nec
secundum veritatem rei nec secundum aestimationem nostram. Cum autem non-esse privatio sit
essendi, non cadit in intellectum nisi per esse; esse autem non cadit per aliud, quia
omne, quod intelligitur, aut intelligitur ut non ens, aut ut ens in
potentia, aut ut ens
in actu. Si igitur non ens non potest intelligi nisi per ens, et
ens in potentia, non nisi
per ens in actu, et esse nominat ipsum purum actum entis: esse igitur est quod primo cadit
in intellectu, et illud esse est quod est purus actus. Sed hoc non est
esse particulare,
quod est esse arctatum, quia permixtum est cum potentia; nec esse
analogum, quia minime
habet de actu, eo quod minime est. Restat igitur, quod illud esse est esse divinum.
4. Mira igitur
est caecitas intellectus, qui non considerat illud quod prius videt et sine quo nihil
potest cognoscere. Sed sicut oculus intentus in varias colorum differentias lucem, per
quam videt cetera, non videt, et si videt, non advertit; sic oculus mentis
nostrae,
intentus in entia particularia et universalia, ipsum esse extra omne
genus, licet primo
occurrat menti, et per ipsum alia, tamen non advertit. Unde verissime apparet, quod
"sicut oculus vespertilionis se habet ad lucem, ita se habet oculus mentis nostrae ad
manifestissima naturae";[9]
quia assuefactus
ad tenebras entium et phantasmata
sensibilium, cum ipsam lucem summi esse intuetur, videtur sibi nihil videre; non
intelligens, quod ipsa caligo summa est mentis nostrae illuminatio,[10]
sicut, quando videt
oculus puram lucem, videtur sibi nihil videre.
5. Vide igitur
ipsum purissimum esse, si potes, et occurrit tibi, quod ipsum non potest cogitari ut
ab
alio acceptum, ac per hoc necessario cogitatur ut omnimode primum, quod nec de nihilo nec
de aliquo potest esse. Quid enim est per se, si ipsum esse non est per se nec a se?
- Occurrit etiam tibi ut carens omnino non-esse ac per hoc ut nunquam incipiens, nunquam
desinens, sed aeternum. - Occurrit etiam tibi ut nullo modo in se
habens, nisi quod est
ipsum esse, ac per hoc ut cum nullo compositum, sed simplicissimum.
- Occurrit tibi ut
nihil habens possibilitatis, quia omne possibile aliquo modo habet aliquid de
non-esse, ac
per hoc ut summe actualissimum. - Occurrit ut nihil habens
defectibilitatis, ac per hoc ut perfectissimum. - Occurit postremo ut
nihil habens diversificationis, ac per hoc ut summe unum.
Esse igitur, quod est esse purum et esse simpliciter
et esse absolutum, est
esse primarium, aeternum, simplicissimum, actualissimum, perfectissimum
et summe unum.
6. Et sunt
haec ita certa, quod non potest ab intelligente ipsum esse cogitari horum oppositum, et
unum horum necessario infert aliud. Nam quia simpliciter est esse, ideo simpliciter
primum; quia simpliciter primum, ideo non est ab alio factum, nec a se ipso potuit, ergo
aeternum. Item, quia primum et aeternum, ideo non ex aliis, ergo simplicissimum.
Item,
quia primum, aeternum et simplicissimum, ideo nihil est in eo possibilitatis cum actu
permixtum, et ideo actualissimum. Item, quia primum, aeternum, simplicissimum,
actualissimum, ideo perfectissimum; tali omnino nihil deficit, neque aliqua potest
fieri additio. Quia primum, aeternum, simplicissimum, actualissimum, perfectissimum, ideo
summe unum. Quod enim per omnimodam superabundantiam dicitur dicitur respectu
omnium. "Quod
etiam simpliciter per superabundantiam dicitur, impossibile est, ut conveniat nisi uni
soli."[11]
Unde, si Deus nominat
esse primarium, aeternum, simplicissimum,
actualissimum, perfectissimum, impossibile est, ipsum cogitari non esse, nec esse nisi
unum solum. Audi igitur, Israel, Deus tuus Deus unus est.[12]
-
Si hoc vides in pura mentis
simplicitate, aliqualiter perfunderis aeternae lucis illustratione.
7. Sed habes
unde subleveris in admirationem. Nam ipsum esse est primum et novissimum, est aeternum et
praesentissimum, est simplicissimum et maximum, est actualissimum et
immutabilissimum, est
perfectissimum et immensum, est summe unum et tamen omnimodum.
- Si haec pura mente
miraris, maiore luce perfunderis, dum ulterius vides, quia ideo est novissimum, quia
primum. Quia enim est primum, omnia operatur propter se ipsum; et ideo necesse est, quod
sit finis ultimus, initium et consummatio, alpha et omega.[13]
-
Ideo est praesentissimum,
quia aeternum. Quia enim aeternum, non fluit ab alio nec deficit a se ipso nec decurrit ab
uno in aliud, ergo nec habet praeteritum nec futurum, sed esse praesens
tantum. - Ideo maximum, quia simplicissimum. Quia enim simplicissimum in essentia, ideo maximum in
virtute, quia virtus, quanto plus est unita, tanto plus est infinita. -
Ideo immutabilissimum, quia actualissimum. Quia enim actualissimum
est, ideo est actus purus;
et quod tale est nihil novi acquirit, nihil habitum perdit, ac per hoc non potest
mutari. - Ideo immensum quia perfectissimum. Quia enim perfectissimum, nihil potest cogitari ultra
ipsum melius, nobilius nec dignius, ac per hoc nihil maius; et omne tale est
immensum. - Ideo omnimodum, quia summe unum. Quod enim summe unum
est, est omnis multitudinis
universale principium; ac per hoc ipsum est universalis omnium causa efficiens, exemplans
et terminans, sicut "causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi."
Est
igitur omnimodum non sicut omnium essentia, sed sicut cunctarum essentiarum
superexcellentissima et universalissima et sufficientissima causa; cuius virtus, quia
summe unita in essentia, ideo summe infinitissima et multiplicissima in efficacia.
8. Rursus
revertentes dicamus: quia igitur esse purissimum et absolutum, quod est simpliciter
esse,
est primarium et novissimum, ideo est omnium origo et finis
consummans. - Quia aeternum et praesentissimum, ideo omnes durationes ambit et intrat, quasi simul existens earum centrum
et circumferntia. - Quia simplicissimum et maximum, ideo totum intra omnia et totum extra,
ac per hoc "est sphaera intelligibilis, cuius centrum est ubique et circumferentia
nusquam."[14]
- Quia actualissimum
et immutabilissimum, ideo "stabile manens
moveri dat universa."[15]
- Quia perfectissimum
et immensum, ideo est intra omnia, non
inclusum, extra omnia, non exclusum, supra omnia, non elatum, infra omnia, non
prostratum. - Quia vero est summe unum et omnimodum, ideo est
omnia in omnibus,[16]
quamvis omnia sint
multa, et ipsum non sit nisi unum; et hoc, quia per simplicissimam unitatem, serenissimam
veritatem et sincerissimam bonitatem est in eo omnis virtuositas, omnis
exemplaritas et
omnis communicabilitas; ac per hoc, ex ipso et per ipsum et in ipso sunt
omnia,[17]
et hoc,
quia omnipotens, omnisciens et omnimode bonum, quod perfecte videre est esse beatum, sicut
dictum est Moysi: Ego ostendam tibi omne bonum.[18]
[1]Ps. 4, 7.
[2]August., 83 Qq., q. 51, 2, 4.
[3]Exod. 25-28.
[4]Ibid. 3, 14.
[5]Ibid.
[6]Matth. 28, 19.
[7]Luc. 18, 19.
[8]Damasc., Libr. 1 de Fide
orthod., 9; Dionys., de Div. Nom., 3, 1; 4, 1.
[9]Aristot.,
II Metaph. text. 1 (1 brevior, c. 1).
[10]Ps. 138, 11.
[11]Aristot.,
V Topic. c. 3 (c. 5).
[12]Deut. 6, 4.
[13]Apoc. 1, 8; Prov. 16, 4.
[14]Alan. aab Insulis,
Theolog. Regul., 7.
[15]Boeth.,
III de Consolat., metr. 9.
[16]1 Cor. 15, 28.
[17]Rom. 11, 36.
[18]Exod. 33, 19.