CAP. II
De speculalione Dei in vestigiis suis in hoc sensibili mundo
1. Sed quoniam
circa speculum sensibilium non solum contingit contemplari Deum per ipsa tanquam per
vestigia, verum etiarn in ipses, in quantum est in eis per essentiam, polentiam et
praesentiam; et hoc considerate est altius quam praecedens: ideo huiusmodi consideratio
secundum tenet locum tanquam secundus contemplationis gradus, quo debemus manuduci ad
contemplandum Deum in cunctis creaturis, quae ad mentem nostram intrant per corporales
sensus.
2. Notandum
igitur, quod iste mundus, qui dicitur macroscosmus, intrat ad animam nostram, quae dicitur
minor mundus, per portas quinque sensuum, secundum ipsorum sensibilium apprehensionem,
oblectationem et diiudicationem. - Quod patet sic: quia in eo quaedam sunt generantia,
quaedam generata, quaedam gubernantia haec et illa. Generantia sunt corpora simplicia,
scilicet corpora caelestia et quatuor elementa. Nam ex elementis per virtutem lucis
conciliantis contrarietatem elementorum in mixtis habent generari et produci quaecumque
generantur et producuntur per operationem virtutis naturalis. - Generata vero sunt corpora
ex elementis composita, sicut mineralia, vegetabilia, sensibilia et corpora humana. -
Regentia haec et illa sunt substantiae spirituales sive omnino coniunctae, ut sunt animae
brutales, sive coniunctae separabiliter, ut sunt spiritus rationales, sive omnino
separatae, ut sunt spiritus caelestes, quos philosophi Intelligentias, nos Angelos
appellamus. Quibus secundum philosophos competit movere corpora caelestia, ac per hoc eis
attribuitur administratio universi, suscipiendo a prima causa, scilicet Deo, virtutis
influentiam, quam refundunt secundum opus gubernationis, quod respicit rerum consistentiam
naturalem. Secundum autem theologos attribuitur eisdem regimen universi secundum imperium
summi Dei quantum ad opera reparationis, secundum quae dicuntur administratorii spiritus,
missi proptcr eos qui heredidatem capiunt salutis.1
3. Homo
igitur, qui dicitur minor mundus, habet quinque sensus quasi quinque portas, per quas
intrat cognitio omnium, quae sunt in mundo sensibili, in animam ipsius. Nam per visum
intrant corpora sublimia et luminosa et cetera colorata, per tactum vero corpora solida et
terrestria, per tres vero sensus intermedios intrant intermedia, ut per gustum aquea, per
auditum aërea, per odoratum vaporabilia, quae aliquid habent de natura humida aliquid de
aërea, aliquid de ignea seu calida, sicut patet in fumo ex aromatibus resoluto. Intrant
igitur per has portas tam corpora simplicia quam etiam composite, ex his rnixta. Quia vero
sensu percipimus non solum haec sensibilia parlicularia, quae sunt lux, sonus, odor, sapor
et quatuor primariae qualitales, quas apprehendit tactus verum etiam sensibilia communia,
quas sunt numerus, magnitudo figure, quies et motus; et "omne, quod movetur, ab alio
movetur," et quaedam a se ipsis moventur et quiescunt, ut sunt animalia;2 dum per hos
quinque sensus motus corporum apprehendimus, manuducimur ad cognitionem motorum
spiritualium tanquam per effectum in cognitionem causarum.
4. Intrat
igitur quantum ad tria rerum genera in animan humanam per apprehensionem totus iste
sensibilis mundus. Haec autem sensibilia exteriora sunt quae primo ingrediuntur in animam
per portas quintue sensuum; intrant, inquam, non per substantias, sed per similitudines
suas primo generatas in medio et de medio in organo et de organo exteriori in interiori et
de hoc in potentiam apprehensivam; et sic generatio speciei in medio et de medio in organo
et conversio potentiae apprehensivae super illam facit apprehensionem omnium eorum quae
exterius anima apprehendit.
5. Ad hanc
apprehensionem, si sit rei convenientis, sequitur oblectatio. Delectatur autem sensus in
objectum per similitudinern abstractam percepto vel ratione speciositatis, sicut in visu,
vel ratione suavitatis, sicut in odoratu et auditu, vel ratione salubritatis, sicut in
gustu et tactu, appropriate loquendo. Omnis autem delectatio est ratione
proportionalitatis. Sed quondam species tenet rationem formae, virtutis et operationis,
secundum quod habet respectum ad principium, a quo manat, ad medium, per quod transit, et
ad terminum, in quem agit; ideo proportionalitas aut attenditur in similitudine, secundum
qund tenet rationem speciei seu formae, et sic dicitur speciositas, quia "pulcritudo
nihil aliud est quam aequalitas numerosa," seu "quidam partium situs cum coloris
suavitate."3 Aut attenditur proportionalitas, in quantum tenet rationem potentiae seu
virtutis, et sic dicitur suavitas, cum virtus agens non improportionaliter excedit
recipientem, quia sensus tristatur in extremis et in mediis delectatur. Aut attenditur, in
quantum tenet rationem efficaciae et impressionis, quaetunc est proportionalis, quando
agens imprimendo replet indigentiam patientis, et hoc est salvare et nutrire ipsum quod
maxime apparet in gustu et tactu. Et sic per oblectationem delectabilia exteriora secundum
triplicem rationem delectandi per similitudnem intrant in animam.
6. Post hanc
apprehensionem et oblectationem fit diiudicatio, qua non solum diindicatur, utrum hoc sit
album vel nigrum quia hoc pertinet ad sensum particularem; non solum utrum sit salubre vel
nocivum, quia hoc pertinet ad sensum interiorem, verum etiam, qua diindicatur et ratio
redditur, quare hoc delectat; et in hoc actu inquiritur de ratione delectationis, quae in
sensu percipitur ab obiecto. Hoc est autem, cum quaeritur ratio pulcri, suavis et
salubris: et invenitur, quod haec est proportio aequalitatis. Ratio autem aequalitatis est
eadem in magnis et parvis nec extendltur dimensionlbus nec succedit seu transit cum
transeuntibus nec motibus alteratur. Abstrahit igitur a loco, tempore et motu, ac per hoc
est incommutabilis, incircumscriptibilis, interminabilis et omnino spiritualis Diiudicatio
igitur est actio, quae speciem sensibilem, sensibiliter per sensus acceptam, introire
facit depurando et abstrahendo in potentiam intellectivam. Et sic totus iste mundus
introire habet in animam humanam per portas sensuum secundum tres operationes praedictas.
7. Haec autem
omnia sunt vestigia, in quibus speculari possumus Deum nostrum. - Nam cum species
apprehensa sit similitudo in medio genita et deinde ipsi organo impressa et per illam
impressionem in suum principium, scilicet in objectum cognoscendum, ducat; manifeste
insinuat, quod illa lux aeterna general ex se similitudinem seu splendorem coaequalem,
consubstantialem et coaeternalem; et quod ille qui est imago invisibilis Dei et splendor
gloriae et figura substantiae eius,4 qui ubique est per primam sui generationem, sicut
objectum in toto medio suam generat similitudinem, per gratiam unionis unitur, sicut
species corporali organo, individuo rationalis naturae, ut per illam unionem nos reduceret
ad Patrem sicut ad fontale principium et obiectum. Siergo omnia cognoscibilia habent sui
speciem generare, manifeste proclamant, quod in illis tanquam in speculis videri potest
aeterna generatio Verbi, Imaginis et Filii a Deo Patre aeternaliter emanantis.
8. Secundum
hunc modum species delectans ut speciosa, suavis et salubris insinuat, quod in illa prima
specie est prima speciositos, suavitas et salubritas, in qua est summa proportionalitas et
aequalitas ad generantem; in qua est virtus, non per phantasma sed per veritatem
apprehensionis illabens; in qua est impressio salvans et sufficiens et omnem
apprehendentis indigentiam expellens. Si ergo "delectatio est coniunctio convenientis
cum convenienti";5 et solius Dei similitudo tenet rationem summe speciosi, suavis et
salubris; et unitur secundum veritatem et secundum intimitatem et secundum plenitudinem
replentem omnem capacitatem: manifeste videri potest, quod in solo Deo est fontalis et
vera delectatio, et quod ad ipsam ex omnibus delectationibus manuducimur requirendam.
9. Excellentiori
autem modo et immediatiori diiudicatio ducit nos in aeternam veritatem certius
speculandam. Si enim diiuducatio habet fieri per rationem abstrahentem a loco, tempore et
mutabilitate ac per hoc a dimensione, successione et transmutatione, per rationem
immutabilem et incircumscriptibilem et interminabile, nihil autem est omnino immitabile,
incircumscriptibile et interminabile, nisi quod est aeternum: omne autem quod est
aeternum, est Deus, vel in Deo; si ergo omnia, quaecumque certius diiudicamus, per
huiusmodi rationem diiudicamus, patet, quod ipse est ratio omnium rerum et regula
infallibilis et lux veritatis, in qua cuncta relucent infallibiliter, indelebiliter,
indubitanter, irrefragabiliter, indiiudicabiliter, incommutabiliter, incoarctabiliter,
interminabiliter, indivisibiliter et intellectualiter. Et ideo leges illae, per quas
indicamus certitudinaliter de omnibus sensibilibus, in nostram considerationem
venientibus, cum sint infallibiles et indubitabiles intellectui apprehendentis, sint
indelebiles a memoria recolentis tanquam semper praesentes, sint irrefragabiles et
indiiudicabiles intellectui indicantis, quia, ut dicit Augustinus,6 "nullus de eis
iudicat, sed per illas:" necesse est., eas esse incommutabiles et incorruptibles
tanquam necessarias incoarctabiles tanquam incircumscriptas, interminabiles tanquam
aeternas, ac per hoc indivisibiles tanquam intellectuales et incorporeas, non factas, sed
increatas, aeternaliter existentes in arte aeterna, a qua, per quam et secundum quam
formantur formosa omnia: et ideo nec certitudinaliter iudicari possum nisi per illam quae
non tantum fuit forma cuncta producens, verum etiam cuncta conservans et distinguens,
tanquam ens in omnibus formam tenens et regula dirigens, et per quam diiudicat mens nostra
cuncta, quae per sensus intrant in ipsam.
10. Haec
autem speculatio dilatatur secundum considerationem septem differentiarum numerorum,
quibus quasi septem gradibus conscenditur in Deum, secundum quod ostendit Augustinus in
libro de Vera Religione et in sexto Musicae, ubi assignat differentias numerorum gradatim
conscendentium ab his sensibilibus usque ad Opificem omnium, ut in omnibus videatur Deus.
Dicit enim, numeros esse in corporibus et maxime in sonis et vocibus, et hos vocat
sonantes; numeros ab his abstractos et in sensibus nostris receptos, et hos vocat
occursores;, numeros ab anima procedentes in corpus, sicut patet in gesticulationibus et
saltationibus, et hos vocat progressores; numeros in delectationibus sensuum ex
conversione intentionis super speciem receptam, et hos vocat sensuales, numeros in memoria
retentos, et hos vocat memoriales, numeros etiam, per quos de his omnibus iudicamus, et
hos vocat iudiciales, qui, ut dictum est, necessario sunt supra mentem tanquam
infallibiles et indiiudicabiles. Ab his autem imprimuntur mentibus nostris numeri
artificiales, quos tamen inter illos gradus non enumerat Augustinus, quia connexi sunt
iudicialibus; et ab his manant numeri progressores, ex quibus creantur numerosae formae
artificiatorum, ut a summis per media ordinatus fiat descensus ad infima. Ad hos etiam
gradatim ascendimus a numeris sonantibus, mediantibus occusoribus, sensualibus et
memorialibus. Cum igitur omnia sint pulcra et quodam modo delectabilia, et pulcritudo et
delectatio non sint absque proportione; et proportio primo sit in numeris: necesse est,
omnia esse numerosa; ac per hoc "numerus est praecipuum in animo Conditoris
exemplar"7 et in rebus praecipuum vestigium ducens in Sapientiam. Quod cum sit
omnibus evidentissimum et Deo propinquissimum, propinquissime quasi per septem
differentias ducit in Deum et facit, eum cognosci in cunctis corporalibus et sensibilibus,
dum numerosa apprehendimus, in numerosis proportionibus delectamur et per numerosarum
proportionum leges irrefragabiliter iudicamus.
11. Ex his
duobus gradibus primis, quibus manuducimur ad speculandum Deum in vestigiis quasi ad modum
duarum alarum descendentium circa pedes,8 colligere possumus, quod omnes creaturae istius
sensibilis mundi animum contemplantis et sapientis ducunt in Deum aeternum, pro eo quod
illius primi principii potentissimi, sapientissimi et optimi, illius aeternae originis,
lucis et plenitudinis, illius, inquam, artis efficientis, exemplantis et ordinantis sunt
umbrae, resonantiae et picturae, sunt vestigia , simulacra et spectacula nobi ad
contuendum Deum proposita et signa divinitus data; quae, inquam, sunt exemplaria vel
potius exemplata, proposita mentibus adhuc rudibus et sensibilibus, ut per sensibilia,
quae vident, transferantur ad intelligibilia, quae non vident, tanquam per signa ad
signata.
12. Significant
autem huiusmodi creaturae huius mundi sensibilis invisibilia Dei,9 partim quia Deus est
omnis creaturae origo, exemplar et finis, et omnis effectus est signum causae, et
exemplatum exemplaris, et via finis, ad quem ducit; partim ex propria repraesentatione,
partim ex prothetica praefiguratione, partim ex angelica operatione, partim ex superaddita
institutione. Omnis enim creatura ex natura est illius aeternae sapientiae quaedam
effigies et similitudo, sed specialiter illa quae in libro Scripturae per spiritum
prophetiae assumta est ad spiritualium praefigurationem: specialius autem illae creaturae,
in quarum effigie Deus angelico ministerio voluit apparere; specialissime vero ea quam
voluit ad significandum instituere, quae tenet non solum rationem signi secundum nomen
commune, verum etiam Sacramenti.
13. Ex
quibus omnibus colligitur, quod invisibilia Dei a creatua mundi, per ea quae facta sunt,
intellecta conspiciuntur; ita ut qui nolunt ista advertere et Deum in his omnibus
cognoscere, benedicere et amare, inexcusabiles sint10 dum nolunt transferri de tenebris in
admirabile lumen Dei, Deo autem gratias per Iesum Christum, Dominum nostrum, qui nos de
tenebris transtulit in admirabile lumen suum,11 dum per haec lumina exterius data ad
speculum mentis nostrae, in quo relucent divina, disponimur ad reintrandum.
1 Hebr. 1, 14. 2 Aristot., VII Phys., text. 1. 3 August, VI de Musica, 13, 38; XXII de
Civ. Dei, 19, 2. 4 Col. 1, 15; Hebr. 1, 3. 5 August., de Vera Relig., 18, 35 seq. 6
August, Libr. II de Lib. Arb., 14, 38. 7 Boeth., I de Arithmetica, I seq. 8 Isai. 6, 2. 9
Rom. 1, 20. 10Ibid. 11 I Cor. 15, 57; I Petr. 2, 9.