CAP. III
De speculatione Dei per suam imaginem naturalibus potentiis insignitam
1. Quoniam
autem duo gradus praedicti, ducendo nos in Deum per vestigia sua, per quae in cunctis
creaturis relucet, manuduxerunt nos usque ad hoc, ut ad nos reintraremus, in mentem
scilicet nostrum, in qua divina relucet imago, hinc est, quod iam tertio loco, ad
nosmetipsos intrantes et quasi atrium forinsecus relinquentes, in sanctis,1 scilicet
anteriori parte tabernaculi, conari debemus per speculum videre Deum: ubi ad modum
candelabri relucet lux veritatis in facie nostrae mentis,2 in qua scilicet resplendet
imago beatissimae Trinitatis.
Intra igitur ad te et vide, quoniam mens tua amat ferventissime semetipsam; nec se posset
amare, nisi se nosset, nec se nosset, nisi sui meminisset, quia nihil capimus per
intelligentiam, quod non sit praesens apud nostrum memoriam; et ex hoc advertis, animam
tuam triplicem habere potentiam, non oculo carnis, sed oculo rationis. Considera igitur
harum trium potentiarum operationes et habitudines, et videre poteris Deum per te tanquam
per imaginem, quod est videre per speculum in aenigmate..
2. Operatio
autem memoriae est retentio et representatio non solum praesentium, corporalium et
temporalium, verum etiam succedentium, simplicium et sempiternalium. - Retinet namque
memoria praeterita per recordationem, praesentia per susceptionem, futura per
praevisionem.- Retinet etiam simplicia sicut principia quantitatum continuarum et
discretarum. ut punctum, instans ct unitatem, sine quibus impossibile est meminisse aut
cogitare ea quae principiantur per haec.- Retinet nihilominus scientiarum principia et
dignitates ut sempiternalia et sempiternaliter, quia nunquam potest sic oblivisci eorum,
dum ratione utatur, quin ea audita approbet et eis assentiat, non tanquam de novo
percipiat, sed tanquam sibi innata et familiaria recognoscat, sicut patet, si proponatur
alicui: "De quolibet affirmatio, vel negatio"; vel: "Omne totum est maius
sua parte," vel quaecumque alla dignitas, cui non est contradicere "ad interius
rationem."3
Ex prima igitur retentione actuali omnium temporalium, praeteritorum scilicet, praesentium
et futurorum, habet effigiem aeternitatis, cuius praesens indivisibile ad omnia tempora se
extendit. - Ex secunda apparet, quod ipsa non solum habet ab exteriori formari per
phantasmata, verum etiam a superiori suscipiendo et in se habendo simplices formas, quae
non possunt introire per portas sensuum et sensibilium phantasias. - Ex tertia habetur,
quod ipsa habet lucem incommutabilem sibi praesentem, in qua meminit invariabilium
veritatum.- Et sic per operationes memoriae apparet, quod ipsa anima est imago Dei et
similitudo adeo sibi praesens et eum habens praesentem, quod eum actu capit et per
potentiam "capax eius est et particeps esse potest."4
3. Operatio
autem virtutis intellectivae est in perceptione intellectus terminorum, propositionum et
illationum. - Capit autem intellectus terminorum significata, cum comprehendit, quid est
unumquodque per definitionem. Sed definitio habet fieri per superiora, et illa per
superiora definiri habent, usquequo veniatur ad suprema et generalissima, quibus
ignoratis, non possunt intelligi definitive inferiora. Nisi igitur cognoscatur, quid est
ens per se, non potest plene sciri definitio alicuius specialis substantiae. Nec ens per
se cognosci potest, nisi cognoscatur cum suis conditionibus, quae sunt; unum, verum,
bonum. Ens autem, cum possit cogitari ut diminutum et ut completum, ut imperfectum et ut
perfectum, ut ens in potentia et ut ens in actu, ut ens secundum quid et ut ens
simpliciter, ut ens in parte et ut ens totaliter, ut ens transiens et ut ens manens, ut
ens per aliud et ut ens per se, ut ens permixtum non-enti et ut ens purum, ut ens
dependens et ut ens absolutum, ut ens posterius et ut ens prius, ut ens mutabile et ut ens
immutabile, ut ens simplex et ut ens compositum: cum "privationes et defectus
nullatenus possint cognosci nisi per positiones,"5 non venit intellectus noster ut
plene resolvens intellectum alicuius entium creatorum, nisi invetur ab intellectu entis
purissimi, actualissimi, completissimi et absoluti, quod est ens simpliciter et aeternum,
in quo sunt rationes omnium in sua puritate. Quomodo autem sciret intellectus, hoc esse
ens defectivum et incompletum, si nullam haberet cognitionem entis absque omni defectu? Et
sic de aliis conditionibus praelibatis.
Intellectum autem propositionum tunc intellectus dicitur veraciter comprehendere, cum
certitudinaliter scit, illas veras esse; et hoc scire est scire, quondam non potest falli
in illa comprehensione. Scit enim, quod veritas illa non potest aliter se habere; scit
igitur, illam veritatem esse incommutabilem. Sed cum ipsa mens nostra sit commutabilis,
illam sic incommutabiliter relucentem non potest videre nisi per aliquam lucem omnino
incommutabiliter radiantem, quam impossibile est esse creaturam mutabilem. Scit igitur in
illa luce, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quae est. lux vera et
Verbum in principio apud Deum.6
Intellectum vero illationis tune veraciter percipit noster intellectus, quando videt, quod
conclusio necessario sequitur ex praemissis; quod non solum videt in terminis
necessarilis, verum etiam in contingentibus, ut: si homo currit, homo movetur. Hanc autem
necessariam habitudinem percipit non solum in rebus entibus, verum etiam in non-entibus.
Sicut enim, homine existente, sequitur: si homo currit, homo movetur; sic etiam, non
existente. Huiusmodi igitur illationis necessitas non venit ab existentia rei in materia,
quia est contingens, nec ab existentia rei in anima, quia tunc esset fictio, si non esset
in re; venit igitur ab exemplaritate in arte aeterna, secundum quam res habent aptitudinem
et habitudinem ad invicem secundum illius aeternae artis repraesentationem. Omnis igitur,
ut dicit Augustinus de Vera Religione,7 vere ratiocinantis lumen accenditur ab illa
veritate et ad ipsam nititur pervenire.- Ex quo manifeste apparet, quod coniunctus sit
intellectus noster ipsi aeternae veritati, dum non nisi per illam docentem nihil verum
potest certitudinaliter capere. Videre igitur per te potes veritatem, quae te docet, si te
concupiscentiae et phantasmata non impediant et se tamquam nubes inter te et veritatis
radium non interponant. 4. Operatio autem virtutis electivae attenditur in consilio,
iudicio et desiderio.- Consilium autem est in inquirendo, quid sit melius, hoc an illud.
Sed melius non dicitur nisi per accessum ad optimum; accessus autem est secundum maiorem
assimilationem; nullus ergo scit utrum hoc sit illo melius, nisi sciat, illud optimo magis
assimilari. Nullus autem scit, aliquid alii magis assimilari, nisi illud cognoscat; non
enim scio, hunc esse similem Petro, nisi sciem vel cognoscam Petrum: omni igitur
consilianti necessario est impressa notio summi boni.
Iudicium autem certum de consiliabilibus est per aliquam legem. Nullus autem
certitudinaliter iudicat per legem, nisi certus sit, quod illa lex recta est, et quod
ipsam indicare non debet; sed mens nostra iudicat de se ipsa; cum igitur non possit
iudicare de lege, per quam indicat, lea illa superior est mente nostra, et per hanc
indicat, secundum quod sibi impressa est. Nihil autem est superius mente humana, nisi
solus ille qui fecit eam: igitur in indicando deliberativa nostra pertingit ad divines
leges, si plena resolutione dissolvat.
Desiderium autem principaliter est illius quod maxime ipsum movet. Maxime autem movet quod
maxime amatur; maxime autem amatur esse beatum; beatum autem esse non habetur nisi per
optimum et finem ultimum: nihil igitur appetit humanum desiderium nisi quia summum bonum,
vel quia est ad illud, vel quia habet aliquam effigiem illius. Tanta est vis summi boni,
ut nihil nisi per illius desiderium a creatura possit amari, quae tune fallitur et errat,
cum effigiem et simulacrum pro veritate acceptat.
Vide igitur, quomodo anima Deo est propinqua, et quomodo memoria in aeternitatem,
intelligentia in veritatem, electa potentia ducit in bonitatem summam secundum operationes
suas.
5. Secundum
autem harum potentiarum ordinem et originem et habitudinem ducit in ipsam beatissimam
Trinitatem.- Nam ex memoria oritur intelligentia ut ipsius proles, quia tunc intelligimus,
cum similitudo, quae est in memoria, resultat in acie intellectus, quae nihil aliud est
quam verbum; ex memoria et intelligentia spiratur amor tanquam nexus amborum. Haec tria,
scilicet mens generans, verbum et amor, sunt in anima quoad memoriam, intelligentiam et
voluntatem, quae sunt consubstantiales, coaequales et coaevae, se invicem
circumincedentes. Si igitur Deus perfectus est spiritus, habet memoriam, intelligentiam et
voluntatem, habet et Verbum genitum et Amorem spiratum, qui necessario distinguuntur, cum
unus ab altero producatur, non essentialiter, non accidentaliter, ergo personaliter.
Dum igitur mens se ipsam considerat, per se tanquam per speculum consurgit ad speculandam
Trinitatem beatam Patris, Verbi et Amoris, trium personarum coaeternarum, coaequalium et
consubstantialium, ita quod quilibet in quolibet est aliorum, unus tamen non est alius,
sed ipsi tres sunt unus Deus.
6. Ad hanc
speculationem, quam habet anima de suo principio trino et uno per trinitatem suarum
potentiarum, per quas est imago Dei, iuvatur per lumina scientiarium, quae ipsam
perficiunt et informant et Trinitatem beatissimam tripliciter repraesentant.- Nam omnis
philosophia aut est naturalis, aut rationalis, aut moralis. Prima agit de causa essendi,
et ideo ducit in potentiam Patris; secunda de ratione intelligendi, et ideo ducit in
sapientiam Verbi; tertia de ordine vivendi, et ideo ducit in bonitatem Spiritus sancti.
Rursus, prima dividitur in metaphysicam, mathematicam et physicam. Et prima est de rerum
essentiis, secunda de numeris et figuris, tertia de naturis, virtutibus et operationibus
diffusivis. Et ideo prima in primum principium, Patrem, secunda in eius imacinem, Filium,
tertia ducit in Spiritus sancti donum.
Secunda dividitur in grammaticam, quae facit potentes ad exprimendum; in logicam, quae
facit perspicaces ad arguendum; in rhetoricam, quae facit habiles ad persuadendum sive
monendum. Et hoc similiter insinuat mysterium ipsius beatissimae Trinitatis.
Tertia dividitur in monasticam, oeconomicam et politicam. Et ideo prima insinuat primi
primi principii innascibilitatem. secunda Filii familiaritatem, tertia Spiritus sancti
liberalitatem.
7. Omnes autem
hae scientiae habent regulas certas et infallibiles tanquam lumina et radios decendentes a
lege aeterna in mentem nostram. Et ideo mens nostra tantis splendoribus irradiata et
superfusa, nisi sit caeca, manuduci potest per semetipsam ad contemplandam illam lucem
aeternam. Huius autem lucis irradiatio et consideratio sapientes suspendit in admirationem
et econtra insipientes, qui non credunt, ut intelligent, ducit in perturbationem, ut
impleatur ilud propheticum: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis, turbati sunt
omnes insipientes corde.8
1 Cf. Exod. 26, 34-35. 2 Ps. 4, 7. 3 Aristot., I Poster. 8. 4 August., XIV de Trin., 8,
11. 5 Averroes, III de Anima, text. 25. 6 Ioan. I, 1 et 9. 7 August., de Vera Relig., 39,
72. 8 Ps. 75, 5.